- RIVALIUS vel RIVOALTUS
- RIVALIUS, vel RIVOALTUSScriptoribus Venetis ostium fluminis est, ubi hodie Venetiae; quô erant quaedam Insulae angustiores, parum inter se distantes, quas placidissimi amnium meatus, sinuosôambitu in mare decurrentium, pelagi sic aestu alternante, discriminiabant. Ipsi loco postea Riwalti nomen mansit, a rivis altioribus, qui exundantem in fluvium pelagus continebant, Italice Realte, Sed et meminit iam vocis Constantinus Porphyrogenitus de Administr. Imp. c. 27. cui locus ist Κάςτρον Ρ῾ίβαντον dicitur, apud Car. du Fresne: Rialti Veneti imitatione, exstructum Castellum Risbant Calesianum in Morinis, quod in terrae lingua, quae in oceanum aliquot passibus excurrit, aedificatum, portum munit clauditque, ab Aimerio Papiensi Lombardo. primo eius Gebernatore, facto ab Anglorum Rege, statim atque in eius potestatem concessit, suspicatur, ut videre est in eius Glossar. Vide quoque in vode Venetiae.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.